Hľadaný výraz: Lk 24,13-35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; 14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; 16 oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes. 18 Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”. 19 Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. 21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”. 25 Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! 26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”. 27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. 28 Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. 29 Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. 32 Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”. 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, 34 dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”. 35 Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

1

mail   print   facebook   twitter